Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/103

Haec pagina nondum emendata est
93
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

primo metropolitam, mox et barones iam in suis stantes sedibus, capitis nutu salutat.

Quoniam autem in eo sumus, ut aulae cerimonias describamus, haud abs re erit, quis in templo ordo sedium observetur, paucis memorare.

Ad dextram interioris templi columnam principis thronus est, tribus gradibus altus, sculptisque et deauratis cancellis circumdatus; utraque eius latera insignia principatus ornant, corona deaurata superius tegit, quam subter imago sancti, quem Patronum sibi princeps voluerit, locum habet. E regione ad sinistram templi columnam alia est sedes, filiis principum destinata, similis principali, praeter quod duobus saltem emineat gradibus.

Principi a dextris adstat spatharius, gladium principis in humero, ensem manu tenens, a sinistris postelnicus, pone quem postelnicorum baculis suis instructorum series ad sinistram usque columnam extenditur: post quam reliqui aulae officiales iuxta suos disponuntur ordines. A dextra principis versus altare metropolita cum uno espiscopo locum habet, succedentibus usque ad stationes psaltarum monasteriorum abbatibus et praepositis: in dextra duo episcopi cum abbatibus sui chori metropolitae eodem ordine sunt oppositi. Clericorum seriem a dextris claudit magnus thesaurarius, ut eleemosynam, quam princeps in olei unctione dare solet, paratam habeat, et ne, sin e longinquo adduci deberet, silentium et devotio auditorum turbetur: a sinistris secundus et tertius logotheta, ille quia cunctorum monasteriorum et cleri negotiorum curam gerit: hic quia colybam, cum a metropolita vel alio sacerdote sacrata fuerit, tenere et distribuere debet.

In dextro adyti angulo chorus est psaltarum moldavorum, in sinistro graecorum, qui hymnos ecclesiasticos utraque lingua per vices recitant. Post filii principalis thronum primi ordinis barones in una serie usque ad exteriorem, quae est in templi porticu, columnam extenduntur: hos excipiunt barones exauctorati, hinc chiliarchae, capitanei et reliqui, quotquot aede sacra capi potuerint.

Post principis cathedram uxores baronum suis fungentium muneribus e regione maritorum sunt dispositae usque ad ultimam, quae in dextro interioris templi latere est, columnam. In huius basi con-