Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/101

Haec pagina nondum emendata est
91
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

cutiunt, principem vel in pompa vel recreationis ergo exeuntem longos fustes tenentes ab utraque parte stipant, idemque officium in expeditione quoque praestant. Subsunt singulari suo praefecto, qui vatav de fusztaszi dicitur.

Atque ea quidem sunt agmina illa, quae provincia principi suis sumtibus sistere tenetur: Sin autem e suo thesauro plures princeps conducere voluerit, nemo est qui ipsum impediat, vix tamen aliquando nostris temporibus, nisi rebellionem meditentur, augere exercitum conantur principes, quod utilius arbitrentur in cistulas reponere thesauros, quam eos inutilibus sibi militibus devorandos dare.

CAPUT VIII - DE CERIMONIIS AULICIS IN EXITU ET CONVIVIIS PRINCIPUM

His praemissis, haud inutilem nec ingratam lectori curioso operam nos facturos arbitramur, si apparatum et ordinem in exitu et conviviis principalibus, nec non in ecclesia observari solitum paucis explicaverimus.

Quandocunque princeps extra urbem ad templum aut monasierium aliquod visitandum, aut in expeditionem exiverit, nunquam nisi maxima cum pompa pluribusque militum cohortibus stipatus procedit. Agmen ducunt aliquot duces viarumque exploratores e militibus cursoribusque ad hoc officium destinati. Sequitur equitatus praecedentibus vexillis et capitaneis, ita ut inter singulas legiones aliquod spatium, quo discerni possint, relinquatur.

Vexilla ab utraque parte includunt legionum centuriones, id curantes, ut cuncti milites constituto ordine rectaqua linea incedant. Hos excipiunt Calaraszi et Imblatori cum suis vatavis, post hos ducuntur equi sessorii praeviis duobus tug vel caudis equinis, quas in acceptae potestatis signum principi othmannica aula largitur. Succedunt filii principis, quos ipse princeps paulo posterius in media linea sequitur. Proxime eum ab utraque parte stipant peiki, quorum vestitum et munus supra descripsimus: ulterius a dextra comisi, s. stabuli magistri, officialiumque aulicorum vatavi, a sinistris magnus postelnicus cum reliquis postelnicis locum habent; tertia a principe et