Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/100

Haec pagina nondum emendata est
90
DEMETRII CANTEMIRI

montium fauces fluminumque vada custodiunt; qui in mediis Moldaviae dioecesibus, et ubi nihil ab hoste timendum, ad excubias in aula hetmanni agendas adhibentur, et ab eodem, quo necessitas aliqua reipublicae postulaverit, mittuntur.

Fuisse antea et Husarios, nomen ipsum in ordine illorum, quos hinsarios vocant, arguit. Sunt autem hodierni hinsari superioris et inferioris Moldaviae, ad regionis vornicum pertinentes, militiam tamen non sectantur, sed, retento tantum antiquo nomine militari, fundis sedulam dant operam, unde proverbium apud Moldavos de illis: Della arme la sapa. Ab armis ad ligonem.

In eundem ordinem referri debent Venatorum Moldaviae cohors, quae cum suo vatav vel inspectore pagum centum plus minus aularum in montanis Moldaviae circa oppidum Piatra occupat. In bello castra principis semper sequi debent: in pace autem venationi student, et animalia varia, cervos, boves, oves, et quae alia sylva nutrit, partim viva ad delectationem, occisa ad mensam principis adducunt: quo pro labore a tributo immunes sunt, et pro pulvere pyreo et plumbo singulare salarium accipiunt.

Calaraszi de Czarigrad, vel cursores Constantinopolitani, 50, cum suo vatav vel praefecto, qui omnes linguam turcicam callent, et si quae requirat necessitas, Constantinopolin ire debent, pro quo labore, praeter immunitatem tributi, e thesauro publico viginti imperiales accipiunt.

Calaraszi de Galacz, cursores galatienses, singulari suo vatav vel praefecto parent, idemque munus, quod Constantinopolitani, explent, e thesauro tamen, sicubi mittuntur, non nisi decem imperiales accipiunt. Sunt autem numero fere quinquaginta.

Imblatori de Chotin, quinquaginta, et totidem

Imblatori de Sorocca, vel cursores soroccenses, polonica et russiaca lingua docti conquiruntur, et postulante necessitate in Poloniam et Russiam mittuntur. Utrique singularibus suis vatavis vel praefectis parent.

Fusztaszi, fustiferi, viginti quatuor, in pace ianuas gynecaei et carcerem aulicum, cui aulici, si quid levius deliquerint, includuntur, custodiunt, verberibus mulctandos ex mandato principis per-