Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/9

Haec pagina emendata est

IAMBLICHUS DE MYSTERIIS


De cognitione divinorum


AEgyptii scriptores putantes omnia inventa esse a Mercurio, suos libros mercurio inscribebant. Mercurius præest sapientiæ et eloquio. Pythagoras. Plato. Democritus. Eudoxus. et multi ad sacerdotes ægyptios accesserunt· Dogmata huius libri sunt assyriorum, et ægyptiorum et ex columnis Mercurii. Pythagoras et Plato didicerunt philosophiam ex columnis Mercurii in ægypto. Columnæ Mercurii plenæ doctrinis. Ante omnem rationis usum inest naturaliter insita deorum notio. Immo tactus quidam divinitatis melior, quam notitia, ex quo incitatur naturalis appetitus boni, et ratiocinatio atque iudicium. Essentialis cognitio divinorum, quæ anima est perpetua ac re vera non est cognitio hæc, qua deo fruimur. In cognitione enim est alteritas, sed contactus quidam essentialis et simplex. Non enim possumus attingere unitatem ipsam, nisi unitissimo quodam et unitate mentis, quæ super animæ, mentisque proprietatem extat.

Unitas ipsa deorum unit sibi anima ab ætherno per unitates earum secundum contiguitatem tam propriam et efficacem, ut esse continuitas videatur. Intellectus divinus dat esse animæ per intelligere suum essentiale. Ergo esse animæ est quoddam intelligere scilicet deum unde dependet. Esse nostrum est deum cognoscere. quia præcipuum esse animæ, est intellectus suus, in quo idem est, esse quod intelligere divina actu perpetuo. Ab illo autem esse præcipuo derivantur potentiæ animæ discurrentes. Post deos ponimus dæmones. heroes. animas puras, hi tres ordines pedissequi sunt deorum· Non possumus solitis humanæ rationis discursionibus attingere deorum pedissequos dæmones: heroes animos puros. Sed necesse est consurgere ad essentialem intelligentiam et æthernam.

Sicut dii semper attinguntur notione innata, sic numina deorum pedissequa, tunc primum attinguntur quando anima deposuit modum cognitionis mobilem, qui ad potentiam spectat rationalem, quæ intellectu intelligentiáque formatur, quem vocant intellectum adeptum. Nam prima notitia in agente intellectu consistit. Cum cognitio per adæquationem fiat, sequitur ut minima sempiterna, et immobilia attingamus, notione sempiterna immobili simplici. Cognitio qua cognoscimus substantias separatas; est in alia specie, quam illa. Qua cognoscimus alia.

Cognitio divinorum fuit semper in anima per simplicem intuitum

a.ii