Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/8

Haec pagina emendata est

Marsilius Ficinus florentinus Reverendissimo in christo patri. D. Ioanni Medici sanctæ romanæ ecclesiæ Cardinali suppliciter se commendat.


Cum epistolam ad te scribere statuissem in cardinea dignitate nuper tibi collata gratulaturam, cogitarémque cui potissimum eam darem tibi reddendam, qui congratulationem nostram efficeret ádmodum gratiorem, in academiam me subito contuli sperans in eius saltem penetralibus salutatorem nobis aliquem tibi acceptissimum non defuturum. Illic ego divina quadam sorte, primus occurrit Iamblichus inter academicos cognomento divinus, et magnus ibi sacerdos. Cui quidem salve inquam Iambliche sacerdos magne. In præsentia (ut vides) Ioanni medici, novo christianæ religionis antistiti congratulaturus sum. tu precor, si iusta peto, congratulationem nostram alioquin ieiunam, divinis verbis, mysteriísque tuis efficies pleniorem. Annuit ille precibus, atque hac ad te sententia Ioannes sacerdos magne venit Magnusque ille sacerdos. Tu igitur salutatorem tantum lætus excipeatque post salutationem primam, post lectam epistolam, quid divinus ille loquatur, si placet attentius audi. promisit enim, ut sua tuáque persona pariter digna diceret, se tibi brevibus, quid ægyptii, et assyrii sacerdotes de religione, rebúsque divinis senserint, expressurum.


ARGUMENTUM IN LIBRUM IAMBLICHI.


Porphyrius, qui inter platonicos propter excellentiam philosophus appellatur. longam in ægyptum misit epistolam ad Anebonem sacerdotem variarum, et gravium quæstionum plenam ad omnes philosophiæ partes spectantium, præsertim ad deum, atque angelos, dæmonésque, et animas. ad providentiam. ad fatum. vaticinia. magicen. miracula. sacrificia. vota. Porphyrii quæstionibus respondit Iamblichus eius auditor. Introducit vero Porphyrio respondentem Abamonem ægyptium sacerdotem pro Anebone discipulo suo, ad quem porphyrius misit epistolam. Huius ergo quæstionis totius, atque responsionis profecto divinæ, tanque in Plotino adhuc nimium occupatus singula ferme non verba, sed sensa traduxi, ut non mirum putari debeat, sicubi divulsa videatur oratio, Præsertim inter ipsa disputandi principia ubi levior iactura verborum. Iam deinceps verborum etiam contextus magis perpetuus apparebit. Coactus vero sum interdum meum aliquod verbum vel continuationis, vel intelligentiæ gratia interferre. Velocioris autem editionis etiam in causa fuit Pierleonus vir omnium cupidissimus secretorum. Verum id quod in primis admiror, hic semper affectare videtur, quæ iam possidet. Nam divinitate quadam ingenii philosophorum arcana et græcorum et barbarorum nondum lecta consequitur.