Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/13

Haec pagina emendata est

DE MYSTERIIS.


rium separata per habitudines ad corpora distinguentem, scilicet deos per habitudinem ad corpora ætherea, dæmones ad æria, animas ad terrena. quia videlicet non debeant priora, et causæ per posteriora, effectúsque distingui. Incorporeæ substantiæ non sunt in corporibus, sed extrinsecus ea ducunt, dantque eis aliquid, non accipiunt. igitur nec una cum his commutantur, neque ad eorum distributionem distribuuntur. Non enim sunt habitus corporum vel materiales formæ. sed subsistentes, separabilésque. immo iam separatæ, et ante corpora vivunt.

Substantiæ separatæ, separabilesque non tales evadunt, quia talem sortem, provinciamque elegerint. vel sortitæ sint immo vicissim. qualem anima ante corporis ingressum, vitam speciémque in actum in se eduxit tale corpus sortitur organicum, talémque consequentem sibi naturam quæ quidem vitæ ipsius animæ perfectiori subiicitur. anima rationalis, in corpus iam vivum venit, sed imperfectæ vivum.

Divina progenerant in se ipsis naturaliter totum opus suum distinctum antequam pariant. Penes illa quæ rationem universalis principii habent, inferiora in superioribus. corporea in corporeis. opificia in opificibus producuntur. in eisque circulariter continentibus diriguntur. circuitus ergo cœlestes ad circuitum cœlestium animarum rediguntur. animæ vero mundorum id est sphærarum siderumque in intellectum suum accedentes comprehenduntur ab ipso penitus atque in ipso primum progenerantur. Intellectus particularis in universalem ac ille in superiora similiter. cum ergo semper sequentia convertantur. in prima et superiora tanquam exemplaria ducant inferiora. certe à superioribus producitur adestque inferioribus essentia simul, et species, et omnino in melioribus primo sequentia producuntur. Ideoque ab illis ordo, et mensura in sequentibus non è conuerso dependet, non sunt igitur ab his illorum assignandæ proprietates. essentia igitur in corporea per corporea qualia, quibus cum nihil habet commune, distingui non potest.

Principia divina operibus suis non solum essentiam tribuunt, sed totam distinctionem, ordinémque formalem. Essentia quæ adest corporibus non localiter, locis corporeis non distinguitur, et quæ non cohibetur particularibus circunscriptionibus subiectorum, eadem particulariter à mundi partibus minime continetur. Natura incorporea subito ubicunque vult adest nullo alicubi prohibente.


Omne divinum et in corporeum ubique


MUlto magis divinitas quo minus sit ubique nullo limite coercetur. Item quæ apud nos sunt fieri, formarique nequeunt nisi una quæ

a iiii