Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/12

Haec pagina emendata est

IAMBLICHUS.


liter. Heroes contra sub conditione multitudinis et motus permistionisque unitatem. identitatem. statum. excellentiam habent. Dæmones et heroes sunt proximi extremis. illi quidem diis, hi animabus.

Differentiæ dæmonum ad heroes præcipue· quoniam heroes magis aliquando declinant ad particularia, mobiliáque quam dæmones.

Duo media scilicet dæmones, heroésque componuntur ex proprietatibus extremorum scilicet deorum atque animarum. sed in dæmonibus plus est divini, in heroibus plus humani.


Quomodo superiorum actiones inter se distinguantur


DIi tenent entium summum, animæ infimum. Dii possunt omnia momento uniti. animæ contra, nec omnia, neque momento, neque unitæ. dii faciunt, curántque omnia non inclinati. animæ cum inclinatione et conversione quadam agunt. dii sunt præcipuæ causæ. animæ ex illorum voluntate perpetuo pendent. dii vigore celerrimo fines suos intimos una cum principiis comprehendunt animæ ab aliis in alia ab imperfecto ad perfectum pergunt.

Dii comprehendi nequeunt aliqua mensura vel forma. animæ inclinatione et habitudine nutu detinentur, atque superantur. Et appetitu deteriorum. familiaritatéque tanguntur, et certas inde contrahunt qualitates.


De intellectu et anima


INtellectus omnium opifex adest semper omnibus diis plenis‹s›ime per actum unum in se ipso manentem. anima est particeps intellectus magis partibilis, multiformísque ad gubernationem accommodari, ac naturaliter inanimatis providet alias aliis figuris affecta. Item diis adest à causis superioribus ordo, ipsáque pulchritudo vel causæ utriusque. animæ vero adest ordo, intellectualísque pulchritudo. Item in diis est mensura in omnia potens. anima vero mensuram illam determinatur ac per eam agit in aliqua, Dæmones et heroes tanquam medii inter deos, et animas competenti proportione quo ad extrema et se ipsos pertinet componuntur ex proprietatibus tam animarum quam deorum quas in superioribus enarravimus.

Si vis ergo deorum speciem apprehendere. proprietates animæ rationalis ultimæ cogita, et oppositas in perfectione diis attribue. Si speciem dæmonis componere placet, ex utrisque compone plus interim divinitatis attribuens. si denique species herois verum ex ambobus plus tamen de animæ conditionibus inserens. Carpit Porphy

rium separata