Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/11

Haec pagina emendata est

DE MYSTERIIS.


magis inter se quæ per similiorem modum referuntur ad primum atque ultimum· Bonum duplex. quod super essentiam. quod secundum essentiam. Essentia est proprietas deorum omnium. Ipsum vero bonum super essentiam: et dicitur causa boni. scilicet essentialis boni principium proinde secundum gradus essentiæ: gradus deorum inter se distinguntur. Animabus rationalibus ultimis non inest essentiale bonum sicut diis, sed participatio boni secundum pulchritudinem intellectualem. sed hæc immobiliter inest.


De ordine superiorum


ANimæ nostræ in divinorum generibus computantur. Heroes sunt maiores hominibus ergo multo grandiores sunt dæmones. Primum divinorum est ipsum bonum. diíque sequentes. ultimum particulares animæ rationales, horum media duo sunt scilicet heroes prope animas et dæmones prope deos, sicut inter ignem ac terram est aer et aqua. Heroes et si potentia, virtute, pulchritudine, magnitudine nobis præstant, tamen cum anima nostra et vita eius multum congruunt·

Dæmones sunt superiores heroibus, et ministri deorum tanquam architectorum in opificio mundano. Quæ sunt in diis ineffabilia et occulta, dæmones exprimunt atque patefaciunt.

Dæmones et heroes accommodant inferioribus universales. simplices. immobiles deorum dotes. et conciliant omnia, atque harmonici consensus et compassionis omnium invicem sunt auctores. Traducunt divina ad nos, et nostra æqualiter ad divina producunt. præterea gradus in donis superiorum. et in præparatione suscipientium æque disponunt.

Diversa divinorum genera differunt inter se per triplicem modum proprietatum scilicet quantum ad essentias, et virtutes et actiones pertinet.

Proprietas deorum est unitas permanentia in se ipsis, immobilis motionum causæ providentia eminens. nihilque commune habens cum his quibus providet, atque hæc proprietas in eis secundum essentiam, et virtutem, actionemque servantur. Animarum proprietas est declinatio ad multitudinem, et motum coniunctionemque cum diis, atque ad accipiendum ab aliis aliquid et ea motu vitali replenda, et congruendum ubique cum omnibus, partim manentibus, partim vero fluentibus: et ad omnia in se et per se ipsam contemperanda. hæc vero proprietas in eis secundum essentiam et virtutem, actionemque servatur.

Proprietates dæmonum sunt continere in se dotes deorum inferiori quidem modo quam dii, sed sub idea, rationeque earum continere deteriorum conditiones, dum scilicet multiplicatur quidem, sed unite miscetur quoque, sed impermixte. movetur denique sed stabi

a iii