Haec pagina emendata est

oceano rem evenisse notatum est: Causa est profecto quod longe absunt terrarum tractus. In aliis autem regionibus quotidie per quaedam anni tempora erumpunt procellae; easque speculatores notant per totam aestatem in urbe Rio de Janeiro ac praesertim in insula Jamaica, ubi resonat tonitru fere omnibus anni diebus.

In libro de quaestionibus naturalibus ait Annaeus Seneca:

„Fulguratio est fulmen non in terras usque perlatum; est rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam“.

Non satis autem hodie nobis placet huiusmodi definitio. Duo igitur fulgurum genera distinguenda sunt, scilicet lineare et diffusum.

Prius quidem fulgur nihil aliud est nisi luminis radius nitidissimus et quam maxime velocissimus. Potest aut sinuoso aut recto aut rupto tramite procedere spatiumque seu uxta directam, seu iuxta obliquam lineam perlustrare. Nonnumquam etiam vel ascendere vel descendere videtur.

Ut rationem longi fulguris redderet, notavit D. Pouillet particulas vaporis et aeris contrariis influxibus electricitatis imbutas, ad id tendere ut in sese invicem irruant. Quadam hora, non iam libratur electricitas, nec tamen fluidum ab altero nube ad alteram transit; sed necessario strata nubium vicissim per totum fulguris iter vibrant.

D. Wheatstone, lugenda morte nuperrime peremptus, in libro „Trans. phil.“ probat electricitatem sequens bonum vehiculum, tanta velocitate peregrinari, ut 288,000 millia perlustret in unius secundae spatio. Fulguris velocitatem electricitatis rapiditate praestare nobis videtur, iuxta cupreum filum gliscentem. Hanc autem velocitatem instrumentis quibus utimur metiri non possumus.

Diffusa fulgura ea sunt qua nobis apparent sub imagine lucis cuiusdam quasi formam nubis habentis; aliquando tamen in caelo puro et sereno observantur.