Haec pagina emendata est

urbium inferiorum interfuit dum superiores celerius rotarentur, quod notari per medias istas procellas non potuit, ideoque difficilius est haec facta in descrimen adducere, quae tamen dignissima sunt a doctis notari, sive ad augendam scientiam, sive ad nautas securius regendos in his periculosis tractibus.

Molestum nobis est nihil notavisse quo ad aeris humiditatem: hygrometricae enim adnotationes, cum barometricis et thermometricis collatae aliquid attentione dignissimum in medium proferre possent.

Notavit Maury, ineuntibus ventorum impetibus, gradus hygrometricos esse 10°, deinde 5°, ubi ad summum violentiae attingebant; atque id factum est in regionibus ubi gradus hygrometici nunquam fuerunt supra 40° aut 50° dum densissimi cadebant imbres, nec infra 29° aut 30° per dies ardentissimos.

Utilissimum esset hoc observationis genus dum saeviunt gyratoriae procellae non contemnendum igitur, mihi videtur hoc instrumentum ab illis qui navibus vecti, turbinibus student.

Cyclonum theoriae plurimi docti incubuerunt. Reid, Redfield, et Keller hanc materiam maxima cura tractaverunt, singulique novas causas excogitaverunt quibus gignuntur turbines.

D. Keller quibusdam adnotationibus satis crebris nitens, cyclones oriri asserit, eo quod venti dicti „Moussons“ ad maximum thermale vergentes inter se occurrunt. Res ita sese habere putat:

„Variabiles venti quos afflare ad maximum thermale notatum est, oriuntur ex gyratorio motu in contrarium impulso flatibus borealibus et meridionalibus, qui motu aeris ascendente hauriuntur. Movetur locus in quo aer ascendit, simul ac sol declinat. Quum autem, nulla re impediente loco suo cedit aer, gyratorius motus eveniens in ea regione, ubi quies est, ventos gignit variabiles parumque intensos. Si autem inaequali terrarum mariumque