Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/28

Haec pagina emendata est

in Mediterraneum cum ingenti navium, armorumque apparatu Archiducem invehunt. Cujus conſilii admodùm callidi nullatenus ſpem feſellit eventus. Cæterùm Hiſpaniæ littora cum legerent, aquatum naves, ubi Althæam, in ora Valentina (quod ſuperiore item anno fecerant) appulerunt, non defuere in ea regione turbida ruſticorum ingenia, quos inter Curio illius oppidi, immodicus Archiducis partium fautor, qui Baſetum bellicis machinis præfectum ad occupandam, quæ portui imminet, Dianii arcem, juſto militum præſidio vacuam, hortarentur.

3. Erat autem Joannes Baptiſta Baſetus natione Valentinus, obſcuro loco natus, ac planè lignarius faber, qui ob homicidium ab ſe patratum, aliaque flagitia, metu pœnæ tactus, patria profugerat, militiæque nomen dederat. Cum verò ad artificia poliorcetica animum adjunxiſſet, ob ingenii ſolertiam in illis excogitandis, in Georgii, quem diximus, clientelam accitus, eum Principem, Philippi Regis decreto Hiſpania cedere juſſum, in Germaniam proſecutus eſt. Qui denique Georgius Archiduci militans, ſecum in Hiſpaniam Baſetum reduxit, ejusque opera diligenti admodùm, apud Heracleam ad Calpen, uſus fuit in illa arce munienda pariter, & conſervanda, non ſecùs ac in promovendis poſtea, cum eſſet ille Dianio incluſus, Valentinorum animis ad defenſionem concitatis. Is ergo Baſetus opportunam nactus occaſionem rei gerendæ, XVI. ſociis è navi exſiliens, præmiſit Franciſcum Avilam ab Althæa cum ruſticorum turba, qui terreſtri itinere eò accederet: cumque in conſpectu eſſet incondita illa multitudo, Paſchalis Perelloſius, Arcis Præfectus, ne à tumultuantibus captus, aliqua inſigni contumelia afficeretur, per murum elapſus, tutiora pecivit. Itaque nullo negotio Arcem Dianenſem ſatis munitam, urbemque, civibus nihil repugnantibus, imò eum ultrò ar