Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/72

Haec pagina emendata et bis lecta est
  1. Cūr hic vir latrōnēs vīcit?
  2. Quid erat praemium virī?
XXXIV
  1. Quae ōlim fēcit Cornēlia?
  2. Ubi in grāmine iacēbat?
  3. Quod cōnsilium discipulī cēpērunt?
  4. Quid tandem fēcit Cornēlia?
XXXV
  1. Cūr hī duo puerī cum reliquīs nōn vēnerant?
  2. Quō modō omnia intellēxērunt?
  3. Quid dīxit altior puer?
  4. Quid latrōnēs scīvērunt?
  5. Quid respondērunt?
  6. Quid factum est?
XXXVI
  1. Quis ad casam Cornēliae vēnit?
  2. Cūr Cornēlia sē fēlīcem putāvit?
  3. Quid ōlim sub ponte factum est?
  4. Cūr cōnsulēs et quaestōrēs et aliōs magistrātūs reī pūblicae nōn habuērunt?
  5. Cūr erat facile hostēs premere?
XXXVII
  1. In quālī locō erat exercitus reī pūblicae?
  2. Quō modō sentiēbant mīlitēs?
  3. Quid erat cōnsilium imperātōris?
  4. Quid fēcit miles?
  5. Quid fēcērunt comitēs hōrum mīlitum?
  6. Ubi nunc sunt fīliī hōrum hostium?
XXXVIII
  1. Quālēs erant fēminae tempōrum antīquōrum?
  2. Quālis erat vīta hārum fēminārum? (Multa nārrā.)
  3. Nārrā fābulam dē utrāque feminā quam Cornēlia maximē amābat.