Fuit in emendando quaedam difficultas
15
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MATTHEUM
LXXIII. | Parabolam de vinitoribus ponit, qui perimentes missos ad se servos etiam filium occiderunt. |
LXXIII. | Parabolam de contemtoribus ad nuptias invitatis. |
LXXV. | Temtantes de tributo Caesaris dando suprainscriptionis vel imaginis interrogatione destruxit. |
LXXVI. | De uxore septem ·fratrum temtantes inrisores resurrectionis incredulos arguit Sadducaeos. |
LXXVII. | De magno legis mandato temtatus respondit dilectionis dei et proximi primum esse. |
LXXVIII. | Interroganti domino cuius filius esset Christus cum respondissent Pharisaei David, audito centensimi noni psalmi principio tacuerunt. |
LXXVIIII. | Non quae faciunt sed quae dicunt Pharisaei praecepit faciendum: multipliciter increpat Pharisaeos de proselyto, de iuramento, de camelo et culice, calice et catino, monumentis eos comparans dealbatis. |
LXXX. | Item arguit Pharisaeos aedificantes sepulchra prophetarum, et ad Hierusalem dicit Lapidas eos qui ad te missi sunt. |
LXXXI. | Discipulis interrogantibus signum adventus et finis saeculi multa cavenda praecipit. |
LXXXII. | Vigilandum praedicit nescientibus horam adventus sui, subiciens parabolam de decem virginibus. |
LXXXIII. | Parabolam dicit hominis tribus servis talenta diversi numeri commendantis. |
LXXXIIII. | Ex omnibus gentibus in iudicio positurum se praedicit oves a dextris, hedos a sinistris. |
LXXXV. | Praenuntiat pascha post biduum seque tradendum: referturque consilium Iudaeorum, et de alabastro ungenti quo mulier eum devota perfudit: vel quod Iuda triginta argenteis eum placuit venditurus. |
LXXXVI. | Series passionis enarratur usque ad locum quo ait Munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus. |
LXXXVII. | Resurrectionis similiter ordo refertur a vespere sabbati usque ad locum quo ait Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. |
LXXXVIII. | Undecim discipulis in monte adorantibus baptizandi formulam tradit et suam eis usque in finem saeculi praesentiam pollicetur. |
EXPLICIUNT CAPITULA LECTIONUM.