Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/191

Haec pagina nondum emendata est

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 137 quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. ^ Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. ^ ^^^' ^^^ Adtendite au- tem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: ,^ tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. ^ Vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere omnia quae futura sunt et stare ante filium hominis. ^^ Erat autem diebus do- cens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur oliveti. "^ Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. XXII. 1 (260,1.) Appropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pa- scha, 2(2^^'^^ et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent ; timebant vero plebem. ^ ^^^^-^Untravit autem satanas in ludam qui vocatur Scarioth, unum de duodecim: * (263,2.) ^j gj^j-j. gj. locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis. ^ Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare: ^ et spopondit, et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis. '^ Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha: ^ et misit Petrum et lohannen dicens Euntes parate nobis pascha ut man- ducemus. ^ At illi dixerunt Ubi vis paremus? ^° Et dixit ad eos Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurrit vobis homo amphoram aquae portans: sequimiui eum in domum in qua intrat, " et dicetis patri fa- milias domus Dicet tibi magister Ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem? ^^ Et ipse vobis ostendet cenaculum ma- gnum stratum, et ibi parate. ^^ Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. ^*Et cum facta esset hora, discubuit, et duode- cim apostoli cum eo. ^^ '^^- ^•^ Et ait ilHs Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum ante quam patiar : ^ ^^®- ^^ dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno dei. " Et ac- cepto calice gratias egit et dixit Accipite et dividite inter vos : ^^ dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum dei ve- niat. ^ ^^^^^ Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens Hoc est corpus meum quod pro vobis datur: hoc facite in meam com- memorationem. ^° ^^^•^•^ Similiter et calicem postquam cenavit, dicens Hic est calix, novum testamentum in sanguine meo, quod pro vobis fundetur. 21 (268,2.) Yerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. ^^ Et quidem filius hominis secundum quod definitum est vadit, verum XXJ, 33 — XXU, 22. 18