Haec pagina emendata et bis lecta est
M. T. CICERONIS
CATO MAJOR,
SEU
DE SENECTUTE
DIALOGUS
——
I.
Licet enim versibus iisdem mihi affari te, Attice, quibus affatur Flamininum
- Ille vir, haud magna cum re, sed plenu' fidei.
Quanquam certo scio, non, ut Flamininum,
- Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque.
Novi enim moderationem animi tui, et æquitatem; teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intelligo. Et tamen suspicor, iisdem rebus te, quibus me ipsum, interdum gravius commoveri: quarum consolatio et major est,