Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/98

Haec pagina nondum emendata est
58
PROCOPII

actutum sententiam tulit, litterisque confectis temere decrevit locorum excidia, urbium incendia, populorum direptiones. Quare si quis inde a principio repetere casus Romanorum singulos cumque his velit committere, mea quidem sententia longe plures inveniet factas ab hoc homine caedes quam ex omni ante acto tempore. In privatorum mutas fortunas praecipiti aviditate ferebatur, neque aliquam iuris speciem praetexuit rapinis bonorum; quae cum in aere suo fuissent, iam nihil ducebat, sed insana munificentia nullaque ratione barbaris effundebat, Et ut paucis absolvam, neque illi erant pecuniae, neque ut aliis essent, permisit; quasi non avaritia solum eas appeteret, sed etiam possessorum invidia, Sic tota Romanorum ditione facile divitiis exhausta, egestatis omnibus auctor fuit,

9. Hoc Iustinianus erat ingenio, si tamen verbis illud assecuti sumus, Uxorem is habuit, cuius mox ortum dicam et educationem, et quomodo huic viro iuncta matrimonio Romanorum funditus evertit Rempublicam. Acacius quidam erat Byzantii bestiis ad amphitheatrales prasinorum venationes alendis praefectus, quem vocant ursarium. Hic Anastasio principe morbo periit, tribus femellis relictis, Comitona, Theo-