Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/93

Haec pagina nondum emendata est
73
HISTORIA ARCANA.

penes quem publica res est, eo sane gravius aerumnas sentiunt, et desperata ultione, sibi tandem ipsi desperant. Peccavit, inquam, Iustinianus non modo quod afflictorum minime querelas admitteret; sed etiam quod in ore atque oculis omnium sua studia factiosae iuventuti, et quidem volenti animo profiteretur, iisque magnas elargiretur opes, et complures eorum haberet assectatores, ac nonnullos ad magistratus et dignitates vocaret.

8. Ista quemadmodum Byzantii, sic et in singulis municipiis gesta sunt. Siquidem id mali, tanquam ibi concepta pestis, in universum deinde Romanum invasit imperium, nihil id Caesare curante, cum neque eorum sensum aliquem acciperet, quae se spectante in Circo fierent. Nam mire stolidus fuit, et lento quam simillimus asino, capistro facile trahendus, cui et aures subinde agitarentur. Haec dum Iustinianus negligeret, reliqua omnia perturbavit. Simulatque capessivit Avunculi principatum, id omni studio, nulla dignitate egit, ut publicum aerarium, quo iam potiebatur, exhauriret. Nam Hunnos, qui saepius ad se ad-