Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/91

Haec pagina nondum emendata est
71
HISTORIA ARCANA.

plis, interque celebritates, ac religionis nulla lege iugularentur. Nulla vel apud amicos, vel propinquos iam reliqua fides, cum et maxime necessariorum insidiis plerique interirent. Nulla maleficiorum fuit inquisitio, sed inopinatis quique calamitatibus oppressi sunt, et oppressis nemo esse auxilio potuit, Nullus legum et conventionum vigor, certusve locus superfuit, sed perturbate, perque vim omnia decernebantur. Respublica degeneraverat in quoddam genus tyrannidis inconstantis quidem ac versatilis, sed novo semper principio erumpentis. Principes perculsi animis, et unius hominis terrore visi sunt in servitutem adacti, Iudices in sententiis de rebus controversis pronunciandis non ad legum praescripta; sed ut factiosi erga litigatorum quemque vel bono essent animo, vel malo, ferebant calculum. Nam iussa Venetorum spernere erat iudici capitale. Ita plerique creditores compulsi sunt syngrapham debitoribus reddere, fraudati pecunia. Libertate alii donare servos, mancipiorum cupiditatibus parere mulieres, vel repugnantes coactae sunt. Iam vero