Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/89

Haec pagina nondum emendata est
69
HISTORIA ARCANA.

lia, tibialia, et pleraque calceamentorum genera, Hunnorum ad ritus, nomenque usurparunt. Antehac armati fere omnes noctu palam incedebant; interdiu ancipitibus ad femur ficis sub veste occultis. Prima nocte in turmas coacti, vel aperto foro, vel angiportis obsessis, obvios quosque innoxios viros depraedabantur, palliis, balteis, aureisque detractis fibulis, et quidquid esset prae manibus; suppilatos iam alios caedebant, ne cui referrent quae sibi accidissent. Passim haec omnes graviter tulerunt; et Venetorum quisquis seditionibus abstineret. Ut vero nec ipsi abibant impune, exinde plerique aereis fibulis, balteisque uti coeperunt, necnon vestibus longe quam pro dignitate vilioribus, ne vitae insidiaretur ornatus; et ante solis occasum domum se recipiebant et contutabantur. Hoc malo latius serpente, neque sontibus ab urbis praefecto coercitis, magis ac magis ilis in dies animus addebatur. Nam facta peccandi licentia latius scelera propagantur, quod et funditus recidi suppliciis non possint, et in ea naturae quodam impetu plerique rapiantur. Venetorum ita se res habuere; contrariae vero factionis popularium alii discesserunt in illorum partes libidine vindicandarum in plebe offen-