Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/78

Haec pagina nondum emendata est
38
PROCOPII

Ioanne a Belisario Byzantium legato verba Germanus de ineunda affinitate habere cogitur, quamvis dignitate longe inferiore. Id postquam utrique placuit, visum est iureiurando se mutuo sanctissimo devincire, ut conficiendis nuptiis pro virili uterque studeret. Nam inter se graviter diffidebant; ille quod maiora quam pro dignitate ambiret, hic quod alterius affinitatem desperaret. Augusta impotenti haec animo ferens, utrumque omnibus circumveniendum curavit artibus, ut rebus inferret inpedimentum. Cum autem neutrum vel minis gravissimis abducere ab instituto posset, Ioanni palam periculum capitis ostentavit. Post haec Ioannes in Italiam redire iussus, a Belisarii consuetudine abstinuit, donec Byzantium Antonina discederet, cuius apprime cavebat insidias. Namque illi ab Augusta suam imperatam necem haud vana visa fuit suspicio, si quis et Antoninae mores perpendisset, et Belisarium nosset, omnia coniugi indulgentem. Quare ut magna haec erat formido, sic ea vehementer Ioannis subivit animum. Hinc ergo res Romanorum