Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/76

Haec pagina nondum emendata est
36
PROCOPII

tuna rebus viderentur, ad exitus tamen plerumque felices deducta sunt. Secundo vero illa demum fuit aliorum de eo sententia, optime quidem consultare, utpote qui Italici belli administrandi experimentum haberet; at rebus ut plurimum male sic recidentibus, minime sani consilii opinionem movit, confirmavitque. Sane res mortalium non humana ratione, sed a deo quibusdam veluti momentis gubernantur; etsi fortunam ii vocare consuerunt, qui licet rerum eventus teneant, minime tamen causas, quibus res ipsae ita feruntur, fitque vut quod carere ratione videtur, e vestigio fortunae nomen consequatur. Verum quisque, ut libet, de his ita sentiat.

5. Post secundam ergo Belisarius in Italiam expeditionem turpissime inde reducitur, cum e navigiis in terram descendere, ut supra memoravi, quinquennium totum nequiverit, neque in certum aliquod praesidium se recipere, sed perpetuo maritimam oram classe legeret. Certe licet insane Totilas cuperet, minime tamen illum cum toto Romanorum