Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/72

Haec pagina nondum emendata est
32
PROCOPII

non cogitabundum, ac tristem, sibi timentem insidias caedemque. Sed et Augusta magnam pecuniae vim, quam in Orientem Belisario servari audierat, eunucho quopiam ex regiis destinato, curavit convehendam. Haec Imperatrix in gratiam Antoninae Belisario quidem infensae, summo autem sibi amore et necessitudine devinctae, ob nuperam Ioannis Cappadocis ruinam curavit eo consilio, ut si quando illa videretur reum coniugem sibi deposcere, et e tantis aerumnis posse vindicare; iam vir ille omnino afflictissimus, non modo simultatem cum Antonina deponeret: sed palam quasi servatum mancipium velut per triumphum traheretur. Quod ita peractum est. Mane Belisarius, ut illi mos erat, in regiam venit, famulis stipatus perpaucis, atque iis abiectis et sordidis. Convento Caesare et Augusta, nullamque in illis expertus erga se animi benevolentiam; quin accepta inibi contumelia ab hominibus vilissimis atque nefariis, sub vesperum se domum recepit, in via identidem sese convertens, et huc atque illuc circumspectans, sicunde videret in se irruentes ad caedem sicarios: conscenso cubiculo tremebundus in toro consedit solus, nihil animo versans quod virum fortem deceret, qualem et se fuisse penitus obliviscebatur: sed aestuare ad sudorem, tremefactus