Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/68

Haec pagina nondum emendata est
28
PROCOPII

manu producit Theodosium. Protinus Antonina summo oppressa gaudio stupefacta haesit: utque recepit sese, immortales Augustae gratias egit, servatricem, et beneficentissimam compellavit, ac vere dominam, Imperatrix Theodosium in Palatio continens, omnibus refecit deliciis, et oblectamentis recreavit; illud interminata, brevi se Theodosium exercitus ducem Romanis daturam. Sed plane antevertit ultio divina, quae illum intestinorum difficultate correptum e vivis subduxit. Erant Theodorae reconditae, abstrusae, nullisque finitimae habitationibus custodiae, usque adeo terrae, ut inde nullum diei vel noctis, indicium discernere potuisses; vinctum in his Photium diu detinuit. Sed nescio quo casu semel atque iterum inde aufugiendi facta illi est opportunitas. Tum primum in Deiparae templo, quod Byzautiis sanctissimum est, ac nominatur, ad sacram aram supplex consistit; eum inde per vim ac scelus avulsum custodia rursus includit. Secundo deinde inopinato se abdit in sacrum Sophiae templi emissarium, cuius summa Christianis ritu solemni religio est: verum inde etiam eum abstrahere illa nou exhorruit, cui nullus tam sanctus visus est locus, quem non violarit; quin pro nihilo duxit vim omnibus inferre sacris, Ac licet tuum populus, et Sacerdotum ordo faci-