Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/62

Haec pagina nondum emendata est
22
PROCOPII

quidem temporis aperire, ut initio praefatus sum, haud tutum mihi visum fuit. Porro ex eo tempore Belisarius male apud populum Romanum audiit, quod summis Reipublicae negotiis domestica priora duxisset. Nam iniuria coniugis graviter oppressus aegre ferebat a finibus Romanae ditionis longius discedere, quo paratior esset ad ulciscendum Theodosium, cum primum Antoninam venisse Byzantio accepisset. Quare Aretham iubet cum militari manu Tigrim traiicere, qui re infecta, nulla cum laude ad castra regreditur: ipse, ne vel unius horae via a finitimis Romanorum locis abesset in primis studuit: licet Isauranum illud praesidium ab agris limitaneis amplius non distaret quam itinere, quod uno die expedito viro eunti Nisibi conficeretur. Nam aliunde via est ferme dimidio brevior. Caeterum si cum omnibus initio copiis Tigridis ripas superasset, haud dubito futurum fuisse, ut tota Assyriorum provincia ab eo diriperetur, et ad usque Ctesiphontem urbem nullo impedimento perveniretur; Antiocheni vero et quicumque Romani captivi liberarentur, antequam in patriam concederet. Simul et Chosroae domum ex Colchide remeandi omnem opportunitatem fecit et securitatem; id autem quemadmodum evenerit, statim narrabo. Chosroe Cabadae filio in