Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/61

Haec pagina nondum emendata est
21
HISTORIA ARCANA.

Theodosii reditum; qua data opportunitate, Photius eo se venturum ait, nulloque labore Theodosium, eiusque pecunias captum iri. Ac tum illi quidem in agrum Persicum omnibus copiis invadunt. Byzantii vero contigere quae aliis huius historiae libris de Ioanne Cappadoce narrata sunt; in quibus id a me solum caute praetermissum, quod non inconsulto Ioannem eiusque filiam, Antonina decepit; sed posteaquam data iterum atque iterum iuramenti fide (qua nihil apud Christianos formidolosius) iisdem sancte spopondisset, nihil se dolo malo in eos acturam. His peractis, Augustaeque plurimum amicitiae confisa, Theodosium Ephesum dimittit, ipsa vero nihil adversi suspicata in Orientem proficiscitur. Nuper Isauranum praesidium Belisarius occupaverat, cum ei Antoninam adventare nunciatur. Quare caeteris omnibus posthabitis, e vestigio referre pedem militi imperat. Forte et alia, ut antea narravi, in exercitu causa fuit, quamobrem vasa conclamarentur; sed Antoninae adventus eo citius maturavit recessum. Hasce causas rerum singulas ante hoc