Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/384

Haec pagina nondum emendata est
344
PROCOPII DE AEDIFICIIS VI. 7.

ortivo limite ad solem usque occidentem, quae extrema sunt ditionis Romanae, Iustinianum Augustum non solum munitionibus, sed militaribus etiam praesidiis imperium confirmasse. Ego vero quaecumque ab illo aedificata accipere potui, vel oculis ipse meis, vel eorum relatu, qui viderant, literis pro virili parte sum persecutus. Id tamen apprime scio, me multa praetermisisse, sive magno abdita numero, sive prorsus incognita. Quare si quis eo studium conferet, ut scrutetur omnia ac scriptis inserat, is certe cum recte facti conscientia gaudebit, tum cultae honestatis gloriam consequetui.