Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/383

Haec pagina nondum emendata est
343
DE AEDIFICIIS VI. 7.

quam in reliqua Africa nasci soleant. Haec est natura montis Aurasii: quem cum Vandali ipso sui dominatus initio occupassent, Mauri illis ereptum incoluerunt: donec Iustinianus Aug. Mauris inde exactis, Romano eum imperio adiecit, ac providens ne denuo infesti illuc subirent barbari, urbes, quas circum montem desertas ac plane immunitas reperit, moenibus cinxit. Praeterea castellis ibi geminis iusto cum praesidio positis, nullam vicinis barbaris spem reliquit invadendi Aurasii. Urbes in reliqua Numidia sitas firmissime communivit. Haec ibi.

In insula autem Sardo, dicta hodie Sardinia, urbs est, cui nomen apud Romanos Traiani castrum. Hanc muris circumdedit, cum esset nuda.

Apud Gades, ad alteram Herculis columnam, a dextera, in Africa littore castellum, Septa nomine, fuerat: quod a Romanis olim extructum, cum esset neglectui Vandalis, corruerat vetustate. Hoc imp. noster Iustinianus muro optimo validoque praesidio muniit. Spectandum Ibidem templum deiparae posuit, ac primam ipsi dicans consecransque oram imperii, castellum hoc universo hominum generi inexpugnabile reddidit.

Quae cum ita sint, nulla iam relicta ambiguitate, omnibus patet, ab ex-