Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/382

Haec pagina nondum emendata est
342
PROCOPII

urbana sectantur. Siquidem ibi forum obeunt quotidie; de rebus sibi necessaris deliberant in conventibus; nundinas habent; nihil denique, quod ad urbis dignitatem spectet, omittunt.

Ea quidem in ora Byzacii maritima fecit: in partibus vero mediterraneis, ad provinciae fines, ubi ipsam Mauri barbari accolunt, propugnacula illis opposuit validissima: quo fit ut Rom. imperium incursare amplius nequeant. Cum enim urbes limitaneas, Mammam, Telepten et Cululim firmissimis cinxisset moenibus, castrumque, quod Aumetera vocant indigenae, muniisset, fida illic praesidia collocavit.

7. Similiter Numidiam muris militaribusque praesidiis securam reddidit: ad singula venio. Est in Numidia mons Aurasius, cui parem nullum habet orbis terrarum. Abruptus enim surgit altissime, ac tridui fere iter ambitu colligit. Primo aditu difficillimus, nusquam ascensum nisi in praecipiti offert. In vertice terrenum est solum, plani campi, viae faciles, prata uberrima, horti arboribus consiti, aromata cuiusque generis, manantes rupibus fontes, aquae placidae fluvii undarum copia tumidi, et, quod maxime mireris, fruges atque arborum fructus tanto altero maiores sunt in hoc monte,