Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/381

Haec pagina nondum emendata est
341
DE AEDIFICIIS VI. 6.

quo imperatoris beneficentiam remunerentur, neque habent ipsi, neque ille exoptat.

In littore Byzaceno locus erat, dictus indigenis Caputvada. Eo primum appulsa classis imperatoris, invasit Africam, suscepta adversus Gelimerem Vandalosque expeditione. Ibidem suam erga Augustum benignitatem deus ostendit mirabili illo nec satis unquam laudando munere, de quo egi in bellorum historia. Cum enim locus esset peraridus, Romanusque exercitus summa aquae penuria premeretur, terra ad eam diem siccissima emisit fontem, ubi milites vallum ducebant. His enim fodientibus, erupit ille, ac tellus nativum squalorem exuit, et, mutata natura, dulci aqua permaduit. Itaque tum castra commode metati, ibi noctem egerunt, postridie discesserunt ad pugnam procincti, atque (ut ea quae intercessere praecidam) Africam receperunt. Ergo Iustinianus Augustus, cuius voluntati expedita sunt quae maximam habent difficultatem, ut monumento mansuro fidem faceret divini muneris, protinus illic urbem condere statuit, quam et moenibus validam, et rebus omnibus, quae splendorem dant civitati, instructam delineavit. In opus exiit imperatoris consilium: urbs cum muris aedificatur: repente mutatur agri fortuna: coloni, abiecta stiva, civiliter vivunt, nec iam rustica instituta, sed