Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/377

Haec pagina nondum emendata est
337
DE AEDIFICIIS VI. 4.

Africa, Vandalis ac Mauris debellatis: ego vero illuc, unde sum digressus, revertor.

In hac urbe balneas fecit publicas Iustinianus Aug. et moenia ab imo fundamento construxit: nec solum balneis, sed ornamentis etiam caeteris locum in speciem urbe dignam adduxit, Gadabitanos, finitimos barbaros, qui ad hanc aetatem Graecanicae impietati dediti fuerant, modo perpulit, ut toto animo sese Christo adiungerent. Urbem Sabaratham muris circumdedit, nobilissimaque ecclesia ornavit.

In extrema hac regione urbes sunt geminae, Tacapa ac Girgis, quas Syrtis minor interiacet. Ibi mirabile quiddam quotidie videre est. Arctatum angustiis mare sinum lunatum efficit, qualem in Syrti altera fieri diximus. In terram autem effunditur ultra quam viator expeditus uno die procedat, Sub vesperam refluit, littus illud perinde ac caetera siccum relinquens. Provecti nautae in continentem, quae maris faciem ad tempus induit, de die longissime pro more navigant: appetente nocte, ad illam in terra transigendam se comparant, oblongis quibusdam contis instructi. Simul sentiunt mare ad reditum spectare et vergere, contis arreptis sine mora navi exiliunt: ac