Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/375

Haec pagina nondum emendata est
335
DE AEDIFICIIS VI. 3. 4.

nequit; sed iam tractae et manifesta vi abreptae similis, porro pergit. Ex quo tractarum navium infortunio factum arbitror, ut veteres locum hunc Syrtes appellaverint. Nec littus contingere maioribus navigiis licet: siquidem caeci scopuli, qui partem sinus maximam obtinent, non modo cursum impediunt, sed naves etiam male perdunt in brevibus: nec nisi lembis, si fors tulerit, expedire salutem possunt, qui in iis sunt navibus, non sine periculo transeuntes.

Haec ora limitem habet Tripolitanum, incolasque Mauros barbaros, gentem a Phoenicibus oriundam: ubi urbs quoque est nomine Cidama. Hic habitant Mauri, iam inde olim Romanis coniuncti foedere: qui omnes Iustiniani Aug, impulsu fidem Christianam sponte amplexi sunt. Et quia foedus cum Romanis initum minime violant, pacatos hodie dicimus, a pace, quae Latina vox est, appellatione ducta. A Pentapoli ad Tripolin dierum xx. Iter est viro expedito.

4. Sequitur Leptis magna, urbs olim ampla ac frequens, postmodum deserta fere penitus, et quia negligebatur, arenae vi late obruta. Huius muros imperator noster extruxit a fundamentis, non eo ambitu, quem prius ha-