Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/374

Haec pagina nondum emendata est
334
PROCOPII

et deiparae templum aedificavit, praesidium salutis ac verae fidei futurum urbibus. Haec ibi ita se habuere.

Urbs vero Borium, Mauris barbaris vicina, ad hanc diem immunis fuit, neque ulli tributorum aut vectigalium exactores eo ivere post hominum memoriam. Iudaei, Boriensium veteres accolae, templum habebant antiquum; quod apud ipsos in honore erat summaque admiratione, conditum, ut ferunt, a Salomone Hebraeorum rege. Illis quoque omnibus imp. Iustinianus ab avitis moribus ad Christianam religionem traductis, templum hoc in ecclesiae formam mutavit.

3. His ulteriores sunt Syrtes magnae; quarum ego situm, originemque vocabuli explicabo. Praetentum ibi littus scinditur illapsu maris, fluctibusque adesum subducere se videtur, et introrsum recedendo refugere. Lunato arcu longissime obliquatur: qua incipiunt aperire se latera, traiectus stadia quadringenta patet: sinuosus autem recessus ambitu suo dierum sex iter colligit. Quippe sinum efficit mare, continenti hic interceptum. Si qua navis vento aut tempestate compulsa, in traiectu sinum semel intraverit, reverti