Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/372

Haec pagina nondum emendata est
332
PROCOPII

dria diei unius itinere dissita, ubi Aegyptiorum deum Osirin sepultum perhibent. In hac urbe cum alia multa Iustinianus Aug. tum domos, in quibus magistratus diversarentur, balneasque aedificavit.

2. Magna pars Libyae deserta est: ac licet nullo fere unquam numero habita fuerit, ei tamen provida mente prospiciens imperator noster, ne quid detrimenti caperet ex Maurorum vicinorum incursibus, geminas arces cum praesidiis statuit; quarum alteram Paratonium appellant, alteram Antipyrgum, haud procul Pentapoli sitam. Distat Pentapolis Alexandria tanto spatio, quantum diebus xx. viator expeditus conficiat. In hac Pentapoli Iustinianus Aug. urbem Teuchriam validissime muniit, et moenia Berenices ab imo fundamento reaedificavit: ibidem balneas ad publicos civitatis usus extruxit. Quin et in extremis Pentapoleos finibus, qui ad austrum vergunt, bina monasteria (Agriolodem ac Dinarthion vocant) firmavit munitionibus adversus regionis illius barbaros, ne clam irrumpentes Romanum imperium incursent de improviso.

Est hic urbs Ptolemais, beata quidem olim ac frequens, progrediente vero tempore redacta ad infrequentiam magna aquae penuria. Civium enim