Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/371

Haec pagina nondum emendata est
331
DE AEDIFICIIS VI. 9.

vocant. Cum autem plebs seditionem ibi concire solita, se pariter ac frumentum male perderet, imp. Iustinianus locum hunc muro circumdedit, itaque vim a frumento prohibuit. Haec ibi ille. Age vero, quando nos in Aegyptum Africae conterminam iam duxit oratio, quae idem illic praestitit exponamus: siquidem totam Africam nactus barbaris subditam, reliquo Rom. Imperio ipsam adiunxit.

Fluvius Nilus ab Indis in Aegyptum decurrens, plagas illas ad mare usque bifariam secat. Terra amne divisa, duplici nomine discernitur. Ac pars quidem, quae est ad fluminis dexteram, Asia dicitur usque ad Phasin Colchidis fluvium, qui Asiam atque Europam dirimit; vel ad fretum Cimmerium flumenque Tanain. Nam id controversum est inter harum rerum peritos, prout in libris de bellis ostendi, cum ponti Euxini ambitum describerem. artem vero, quae ad laevam est Nili, Africam vocant usque ad oceanum, qui in occidente utramque continentem distrahit, infundens sese et hoc mare nostrum efficiens. Ac caetera quidem Africa in singulis regionibus alias quasdam appellationes ab advenis, ut verisimile est, desumptas sortita est. Ora autem, quae ab Alexandriae limite ad Cyrenen Pentapoleos urbem pertinet, unum hodie Libyae nomen retinet. Est hic urbs Taphosiris, Alexan-