Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/352

Haec pagina nondum emendata est
312
PROCOPII

concesserat; sed nullum imperatoriae magnificentiae monumentum reliquerat. Nam si ornatum et structuram spectes, statum pristinum locus retinebat, nudo urbis titulo insignis, Helenaeque alumnae suae nomine gloriosus. At imperator noster, ut animi parum liberalis reprehensionem ab imperii patre amoliretur, primum quidem aquae penuria urbem premi et vehementer sitire animadvertens, extructo aquaeductu mirabili, spectaculum praebuit insperatum; eam videlicet lympharum vim, quae civibus non modo ad potum abunde esset, verum etiam ad lavacra caeterasque delicias hominum, quibus est aquae affatim. Praeterea novum balneum publicum ipsis aedificavit, refecitque alterum, quod partim aquae inopia, de qua dixi, partim incuria corruptum, ac iam collapsum, temere iacebat. Quin etiam templa, palatium, porticus, ac magistratuum domos ibidem condidit, rebusque caeteris civitatem beavit.

Proxime urbem labitur fluvius, quem indigenae ab ipsius forma Draconem denominarunt. Etenim per anfractus errat sinuosos utroque versum, et in se recurrit, vortices volvens, ac multiplici flexu modo ad dexteram, modo ad sinistram sese contorquet: prorsus ut iter illac facientibus vicies et amplius ipsum traiicere necesse sit. Quocirca multi interibant, repente fluvio praeter solitum exundante. Ad haec cum denso nemore spissoque arundineto