Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/351

Haec pagina nondum emendata est
311
DE AEDIFICIIS V. 1. 2.

omnes iterum ac tertium ante hiemen classe traiiciant. Quicumque etiam merces vicissim accipere voluerint, illis in naves impositis revertuntur. Porro contingebat, ut si ventus reflaret in Hellesponto, illic navigia cum frumento putrescerent. Huc Iustinianus Aug. animum providentiamque sic contulit, ut liquido ostenderit, hominem vel in summis difficultatibus nihil non efficere posse. Siquidem in Tenedo, proxima freto insula, horrea aedificavit, quae exposito totius classis frumento sufficiant, pedes lata non minus xc. longa pedes cclxxx. altitudine maxima. Iam postquam opus imperator confecit, si publicis frumentariis adversi moram offerant venti, quando eo provecti sunt, exoneratis in haec horrea navibus, boream ac zephyrum ventumque alium quemvis contrarium valere iubent, seque ad renavigandum accingunt. Ac statim quidem ipsi redeunt domum: postea vero, cum est commodum navigare Byzantium, aliis navibus ex Tenedo frumentum illi advehunt, quibus hoc munus incumbit.

2. In Bithynia est urbs, de nomine dicta Helenae, matris Constantini Aug. Quippe natam ibi Helenam perhibent, cum esset vicus ignobilis: cui quidem Constantinus, in praemium nutricationis, nomen ac dignitatem urbis