Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/350

Haec pagina nondum emendata est
310
PROCOPII

Locus erat pro urbe Epheso situ arduus, non terrenus, nec, si cultura accederet, fructuosus; sed durus atque asper omnino. Hic olim templum indigenae posuerant Ioanni Apostolo, cui cognomen est theologi inditum, ex eo nempe quod de natura divina supra humanae captum disseruerit. Aedem hanc Iustinianus Aug. parum admodum nec iam annos ferentem, funditus demolitus, felici vice tam amplam fecit ac splendidam, ut, ne longum faciam, simillima sit ac plane par templo illi, quod in urbe regia apostolis omnibus, ut a me in libris superioribus dictum est, consecravit.

Ephesi quidem hoc extat opus principis nostri: quod autem est in insula Tenedo, urbi regiae maritimisque institoribus salutem affert. Id protinus exponam, ubi unum subiecero. Angustissimum est mare in Hellesponto: quippe ibi proxime coeunt geminae continentes, et ad Sestum Abydumque dant initium freto. Illuc naves cum pervenere, quaecumque recta petunt Constantinopolim, ad oram illam appulsae, proficisci inde nequeunt, nisi flante austro. Quare ubi classis frumentaria eo venit ex urbe Alexandria, si ventus secundus aspiret, qui eiusmodi mercaturam faciunt, brevi tempore portus Byzantii cum navibus tenent: quas simul exonerarunt, discedunt, ut