Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/344

Haec pagina nondum emendata est
304
PROCOPII

mari apposita littus habebat immunitum. Quocirca saepe contigerat ut Hunni barbari, captis repente navibus, quae illuc appulsae fuerant, negotium insulis circumiectis facesserent. Verum Iustinianus Aug. ora omni maritima muro circummunita, navigiis et insularibus securitatem restituit: praealtum etiam aquaeductum a vicinis montibus ad urbem usque construxit, Toperus. antiqua urbs Rhodopes, fere undique ambita fluvio, colli arduo subiacebat; qua non ita pridem a Sclavenis barbaris capta fuerat. Imperator vero Iustinianus tam alte muros extulit, ut collem tanto superent, quanto prius erant inferiores. Hic porticum cameratam imposuit, unde urbis defensores tuto cum oppugnatoribus dimicant. Ex unaquaque turri castellum validum fecit: quae a moenibus ad fluvium patebant, ea muro firmavit. Haec ibi acta ab imp. Iustiniano.

Iam quo pacto reliquam Thraciam, et quam hodie vocant Haemimontum munierit, declarabo. Ac primum quidem quae Philippopoli et Plotinopoli deerant aut lababant, accuratissime aedificavit: infirmissimae enim erant. quamvis barbaras nationes multas vicinas haberent. Tota in Thracia innumera castella condidit, itaque partes illas, incursionibus barbarorum prius