Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/342

Haec pagina nondum emendata est
302
PROCOPII

muris locavit, barbaris omnibus arcendis pares, si qua Cherronesi pars tentaretur. His ita firmatis atque in tuto positis, nihilo minori cura interiora communiit; ut si quid sinistri (absit verbo malum omen) longis muris acciderit, haud minus securi sint Cherronesiotae. Urbem enim Aphrodisiadem. undique fere nudam, moenibus firmissimis cinxit. Urbi Ciberi, quae eversa iacebat, muros atque incolas dedit, ibique balneas, xenodochia, aedes quamplurimas, quidquid demum splendorem civitatis probare solet, aedificavit. Sed et moenia validissima circumdedit Callipoli, quam veteres tali praesidio carere siverant, longis muris confisi. In eadem urbe horrea cellasque vinarias extruxit, quae militibus, quotquot agerent in Cherroneso, alendis sufficerent.

Contra Abydum est Sestus, urbs antiqua, et ipsa prius neglecta atque immunita: cui collis imminet admodum praeceps. Castellum hic posuit inaccessum, et invadere volentibus inexpugnabile. Sesto haud multum abest Elaeus, ubi rupes mari avulsa eminet, in caelum verticem tollens, natura munitum. Ibi quoque castellum imp. noster concidit, aditu difficillimum. supraque vires subeuntium positum. Ad latus alterum longi muri, castellum