Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/340

Haec pagina nondum emendata est
300
PROCOPII

dedit. Urbem enim Rhaedesti condidit, moenibus validam, magnitudineque insignem: quo vicini omnes, imminentibus barbaris, recipientes se tempestive, vitam cum pecuniis servant.

10. Sic Rhaedesti se habuere Iustiniani Aug. coepta: ad illa nunc venio, quae idem apud Cherronesum peregit. Cherronesus totam illam Thraciae partem, cui respondet, praetegit. In mare prominet, ac tanquam si cum ora ulteriore coniuncta esset, sic in Asiam videtur evadere. In littore. circa urbem Elaeuntem, promontorium habet, quo mare bifariam finditur: ipsaque fluento avulsa a reliqua continente ac progredienti mari cedens. sinum efficit, quem Melanem seu nigrum vocant. Parum abest quin fiat insula: unde et nomen consentaneum nacta est: siquidem Cherronesus merito dicitur, angusta dirempta isthmo, ne insula omnino sit. In hoc isthmo veteres murum negligenter extruxerant, scalis superabilem. Perinde enim tenuem humilemque fecerant, quasi hortum, alicubi temere positum, maceria cingerent. Ad utrumque Isthmi latus, aggeres, quos appellant moles, in mari excitaverant parvos admodum et contemnendos: ac spatium, quod murum inter undasque intererat, ita sepserant, ut non tam prohibituri vim oppugnantium, quam ad paratos aditus invitaturi viderentur: adeo ridiculum