Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/338

Haec pagina nondum emendata est
298
PROCOPII

vit, quibus gemina iunxit maris littora, ubi inter se bidui fere distant. Quo facto, quaecumque cis muros erant, ea se in tuto collocasse existimabat. Verum hinc maiora incommoda nascebantur. Neque enim fieri poterat ut opus adeo spatiosum vel satis haberet firmitatis, vel diligenter custodiretur. Certe hostes, quacumque muros longos invaderent, omnes partis illius custodes opprimebant nullo negotio, caeterosque ex improviso adorti. calamitatem inferebant, quantam nemo verbis facile exponat.

At imperator noster, cum horum ruinas murorum reparasset, et partes caducas defensorum causa firmasset optime, hoc adiecit inventum artis. Omnes cuiusque turris ad turres vicinas exitus obstruxit, et intra singulas unum a solo ascensum fecit; quem in tempore obdentes propugnatores hostem, muros licet transgressum, rident, quoniam suis quaeque custodiis turris sufficit. Intra murorum ambitum perfectam peperit securitatem, non solum factis quae modo retuli, sed restauratis etiam ruinis moenium urbis Selybriae. Haec Iustinianus Aug. egit ad muros longos.

Urbs vero Heraclea, maritima illa ac vicina, alioque nomine Perinthus dicta, quae olim locum in Europa principem tenuit, nunc uni cedit Constan-