Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/337

Haec pagina nondum emendata est
297
DE AEDIFICIIS IV. 9.

communitus: hinc vero priusquam accedamus ad muros longos, pauca praefari convenit.

9. Mare ab oceano Hispaniaque sese insinuans, Europam seponit ad laevam, et orientem aequaliter petit, donec Thraciam attigit. Hinc se ita findit, ut pars ad ortum pergat, pars obliquo sensim meatu pontum efficiat Euxinum. Ut Byzantium pervenit, ad exortivum urbis latus, tanquam ad metam, cursum flectit: tum se multo magis obliquans procurrit in sinum. et, quod consequens est, ex Thraciae parte, quam a fronte et tergo intercipit, Isthmum facit; non quod ibi mare, sicuti ad isthmos caeteros assolet. in recessus geminos divisum hinc inde sit, sed quia mirabili flexione cum reliquam Thraciam utrinque amplectitur, tum vero maxime suburbanum agrum omnem Byzantii. Hunc aedificiis cives occupant decorantque, non solum ad vitae usus, sed ad luxum etiam insolentem deliciasque immodicas, et ad omnem licentiam, quam affert mortalibus opulentia. Multam ibi supellectilem reponunt; multa singulari arte elaborata asservant. Haec autem loca non minus detrimenti quam caetera ex hostium repentinis in Rom. imperium incursionibus accipiebant: quin et omnium pessime vastabantur. Malum avertere satagens imp. Anastasius, quadragesimo ab urbe lapide longos muros aedifica-