Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/303

Haec pagina nondum emendata est
263
DE AEDIFICIIS III. 7.

nos orationis cursus ad ea iam deduxit, quae in ora ponti Euxini imperator noster aedificavit, hic locus peraeque postulat ut quae Anchiali construxit edam. Non procul ab urbe fontes calidos terra fundit, qui balneas incolis sponte efficiunt. Iocum hunc antiquitus immunitum priores imperatores per incuriam siverant patere barbaris, quamvis tot numero, ac vicinis. Qui male affecta habebant corpora, ibi sic agebant, ut non sine periculo morbis levarentur. Imperator autem Iustinianus murum loco circumdedit, itaque cum medela securitatem coniunxit. Hae sunt munitiones, quas Iustinianus Augustus in oriente, Armenia, Tzanicaque extruxit, ac praeterea circum pontum Euxinum: hinc ad eiusdem aedificia, quae in reliqua Europa extant, pergendum nobis.