Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/302

Haec pagina nondum emendata est
262
PROCOPII

mani limitem sitae sunt, cum, inquam, harum urbium muros funditus labascere comperisset, pulcherrimos fecit ac validissimos. Ibidem Alusti castellum extruxit et Gorzubitense. Praecipue vero urbem Bosporum muniit, quam barbaria pridem infectam, et in potestatem Hunnorum redactam, ad Romanam ditionem traduxerat. In illis partibus est Dory, maritima regio: ubi ab antiquo Gotthi habitant, qui Theodericum petentem Italiam non sunt secuti; at ibi sponte restitere, et Romanorum hac etiam aetate socii, ipsis militarem operam in expeditionibus navant, quando lubet imperatori: ter mille numero, bellatores optimi, iidemque gnavi agricolae, et mortalium omnium erga hospites humanissimi. Haec autem regio Dory, situ quidem edita, non tamen aspera durave est; sed bona, optimisque frugibus ferax: in qua nec castellum usquam nec oppidum condidit imperator. Quippe incolae muris claudi non sustinent, ruri semper habitare gaudentes unice. Qua vero facile eo penetrari posse videbatur, muris longis muniit aditus, et Gotthos ab hostium irruptionibus securos praestitit. Haec hactenus.

Anchialum Thraces incolunt, urbem maritimam in littore ponti Euxini. Illius quidem mentio suo loco incideret in descriptione Thraciae: sed quando