Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/301

Haec pagina nondum emendata est
261
DE AEDIFICIIS III. 7.

In Lazica castellum fecit, Losorium nomine, eiusdemque regionis Clisuras, quas appellant, sive montium angustias, muro sepsit, quo hostes Lazica excluderentur. Veterem quoque Christianorum ecclesiam, cuius erat

corrupta fabrica, reparavit. In eadem Lazica Petram, urbem spectatu 

dignam, condiderat: quam cum Lazi Persis tradidissent imprudentissime, deducto illuc Chosroë cum ingenti exercitu, Romani bello superiores, Persis partim occisis, partim captis, eam solo aequarunt, ne redituris forte barbaris maleficii copia superesset: quae libri de bellis a me plene narrata habent: ubi et istud commemoravi, in adversa continente, qua ex Lazica ad paludem itur Maeotidem, castella duo, Sebastopolin nempe et Pityuntem, Romanos diruisse, ferente fama id sedulo curare Chosroëm, ut eo mitteret exercitum, qui illa occuparet. Tam vero Iustinianus Augustus hanc Sebastopolin, quae antea nihil nisi castellum erat, reaedificavit de integro; moenibus caeterisque munitionibus ita firmavit, ut inexpugnabilis sit; compitis et cuiusquemodi aedificiis ornavit: denique urbem fecit nitore et amplitudine in primis claram.

Praeterea cum Bospori et Chersonis, quae urbes maritimae in eo littore trans paludem Maeotidem ultraque Tauros ac Tauroscythas ad imperii Ro-