Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/299

Haec pagina nondum emendata est
259
DE AEDIFICIIS III. 6.

Est hic ora in trivium desinens, siquidem Romanorum, Persarmeniorum, ipsorumque Tzanorum fines, ducto inde initio, sese abiungunt. Ibi Horonum, castellum novum ac validissimum construxit, idque pacis caput constituit: hac enim Romanis primus fuit in Tzanicam aditus; ubi et praesidium cum duce, quem appellant, locavit. Bidui procul Horono, in finibus Tzanorum Ocenitarum (quippe Tzani in multos populos divisi sunt) Charton erat, munitio vetus ac iamdiu ruinosa, negligentiae culpa. Illam Iustinianus Aug. cum refecisset, eo quamplurimos induxit incolas, qui provinciam in officio continerent. Inde orientem versus, devenitur in praecipitem vallem, quae se ad septentrionem porrigit. Novum ibi castellum posuit, cui nomen Barchon. Post, ad imum montem sunt stabula, quo Tzani Ocenitae boves suos recipiunt. Hos autem alunt non arandi gratia: siquidem Tzani summe inertes et a colonicis laboribus alieni, rationem nunquam habent cum terra, ut dixi, nec se ulla agriculturae parte exercent, sed illas alunt pecudes, ne lac unquam desit quod mulgeam, utque earum carnibus vescantur. Ultra imum montem, ubi Cena (sic locum vocant) est in planitie, ad occidentem solem occurrit castellum Sisilisson, quod olim conditum longa dies desola-