Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/298

Haec pagina nondum emendata est
258
PROCOPII

distulit eorum quisquam convertere animum ad pietatem, et cum fide Christiana mitiorem vitae cultum amplecti. Remisso latrociniis nuntio, Romanis militant, eosque semper in expeditiones sequuntur. Porro veritus imp. Iustinianus ne quando Tzani, mutato instituto, in pristinam morum feritatem relaberentur, haec excogitavit.

Erat Tzanica admodum confragosa ac prorsus inequitabilis, nec praecipitiis solum abrupta undique, sed nemoribus etiam impedita, ut dixi. Hinc Tzani commercio cum finitimis interclusi, seorsum apud se ferinam agebant vitam, exuta humanitate. Ergo omnibus excisis arboribus, quae itinera praecludebant, et coaequatis salebris, vias aperuit faciles et commodas equitationi: itaque Tzanos ac caeteras gentes commercio miscuit, et ipsos cum vicinis consuetudine usuque iunxit. Deinde in loco, quem vocant Schamalinichon, aedificata ecclesia, operam dedit ut sacra obirent, participarent mysteria, precibus numen propitiarent, caeteraque religionis officia colerent, humana se natura praeditos intelligentes. Extructis ubique castellis, optimisque impositis militum Romanorum praesidiis, copiam Tzanis praebuit agendi libere cum caeteris nationibus. Quas vero Tzanicae partes his castellis munierit, modo dicam.