Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/297

Haec pagina nondum emendata est
257
DE AEDIFICIIS III. 6.

6. Sic se habent Iustiniani Aug. res in Armenia: nunc institutae orationi consentaneum videtur, ut acta apud Tzanos commemorem; quandoquidem Armeniam accolunt. Tzani antiquitus liberi, nullique principi subi, vivebant ferarum ritu. Lucos, volucres et alias cuiusque generis animantes pro diis habebant ac venerabantur, In altissimis degentes semper et nemorosis montibus, non arvorum cultu, sed raptu et latrociniis vitam sustentabant. Sunt enim rudes agriculturae, eorumque regio, ubi montibus praeruptissimis vacat, in colles attollitur, non terrenos aptosque frugibus, si quis curam accommodet, sed asperrimos durissimosque ac plane infoecundos. Ibi tellus aratri impatiens, nullas dat messes: immo nec pratum usquam videre est; et arbores, quas progenerat Tzanica, steriles omnino sunt atque infelices: propterea quod illic annus plerumque tempestatum vicibus caret; nec terra iam frigido humore subigitur, iam solis calore recreatur, verum aeterna premitur hyeme ac perpetua nive perfunditur. Haec olim a Tzanis iugum imperii prohibebant. Tandem sub principe nostro Iustiniano a Romanis acie victi, nostras ducente copias Tzita magistro militum, cum se resistendo impares viderent, statim omnes concesserunt in eius fidem, servitutem tranquillam libertati, periculorum metu sollicitae, praeoptantes. Nec