Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/292

Haec pagina nondum emendata est
252
PROCOPII

ces alteram copiis succincti petant sui principis iussu, finitimos praesidio nudos semper offendunt. Utrique enim sedes habent inter se proximas, ac populosissima quidem loca incolunt, sed antiquitus immunita. Quare hinc ad Romanos transitus facilis et expeditus patuit Persarum regi, donec Iustinianus Aug. illum ita prohibuit. In regionis meditullio vicus erat Artaleson: quo moenibus firmissimis cincto, castrum validissimum fecit, instruxitque praesidio cui semper paruisse iussit, quem Romani Latino vocabulo appellant ducem; itaque totum illum limitem muniit.

4. Haec ibi acta ab imp. Iustiniano: iam ad ipsius aedificia, quae in reliqua sunt Armenia, venio. Olim urbs Satala spe ancipiti nitebatur, cum ob soli hostici vicinitatem, tum quia in plano sita, inultis collibus circum editis subiacet. Quamobrem iis opus habebat muris, qui omnem infestam vim frustrarentur. Cum autem talis esset natura loci, moenium fabrica multo erat infirmior: siquidem levi brachio olim composita, nec iam vetustatem ferens, ubique vitium faciebat. Iustinianus imp. hanc funditus demolitus, novos ibi muros extruxit ea altitudine, ut colles circumpositos superare videantur, eaque crassitudine, cui ingens altitudo illa tuto incumbat. Iisdem murum