Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/290

Haec pagina nondum emendata est
250
PROCOPII

tuor, altus viginti; ita ut non solum omissa oppugnatione nullisque admotis machinis, illo hostis potiri, sed saltu etiam facili ipsum posset superare.

Quare Iustinianus Aug. rationem hanc iniit. Extra moenia effodit humum, iactisque ibi fundamentis, murum alterum extruxit, pedes quatuor latum, relicta pedum totidem intercapedine, eumque ad pedum viginti altitudinem perductum, alteri exaequavit. Deinde spatio, quod inter utrumque erat, calce lapidibusque oppleto, opus unum confecit crassitudinis pedum duodecim, idque eadem crassitudine perrexit educere, altitudini pristinae tantumdem adiiciens. Ad haec exteriorem murum egregium, utque verbo absolvam, caetera omnia, quibus urbes muniri solent, civitati illi aedificavit.

3. A Martyropoli ad occidentem versus est Phison; id nomen loci in Armenia Sophanene; qui Martyropoli paulo minus diei itinere unius distat. Octavo ultra locum hunc lapide montes abrupti, prorsusque invii, coeundo, angustas fauces efficiunt geminas non procul inter se dissitas, quas vulgo Clisuras vocant. Qui ex Persarmenia sese conferunt in Sophanenen, sive a limite Persico, sive a castello Citharizo profecti sint, eo nequeunt nisi per has fauces pervenire. Adituum eorum alter ab indigenis appellatur Illyrisis,